Encontrados 202 resultados para: Vidit

  • Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caëlo, et dicere Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore caëli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum (Prophetia Danielis 4, 20)

  • Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 29)

  • et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum (Prophetia Osee 5, 13)

  • verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuæ quæ vidit super Israël in diebus Oziæ regis Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël ante duos annos terræmotus (Prophetia Amos 1, 1)

  • et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit (Prophetia Ionae 3, 10)

  • verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)

  • onus quod vidit Abacuc propheta (Prophetia Habacuc 1, 1)

  • quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei cæli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)

  • ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina