Encontrados 179 resultados para: Sion

  • et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)

  • et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit jus juramenti quod juravit et mandavit destruere murum in gyro (Liber I Maccabaeorum 6, 62)

  • et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quæ offerebantur pro rege (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 11)

  • restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)

  • egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die lætitiæ cordis ejus (Canticum Canticorum 3, 11)

  • et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea (Liber Ecclesiasticus 24, 15)

  • quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion (Liber Ecclesiasticus 24, 17)

  • reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum (Liber Ecclesiasticus 36, 16)

  • in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua (Liber Ecclesiasticus 48, 20)

  • spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum (Liber Ecclesiasticus 48, 27)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina