Encontrados 500 resultados para: Jesus festum tentorii
Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanen ad Johannem ut baptizaretur ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
respondens autem Jesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem justitiam tunc dimisit eum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)