Encontrados 836 resultados para: vita post mortem

  • et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 11)

  • et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 66)

  • Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: (Liber Deuteronomii 30, 15)

  • Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, (Liber Deuteronomii 31, 10)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. (Liber Deuteronomii 33, 1)

  • Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)

  • Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Iosue 1, 11)

  • Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. (Liber Iosue 2, 14)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina