Encontrados 68 resultados para: victoria fides orationes
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 14)
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. (Evangelium secundum Marcum 10, 52)
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Epistula ad Romanos 1, 8)