Encontrados 12906 resultados para: ut

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: (Liber Genesis 1, 14)

  • ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 15)

  • Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. (Liber Genesis 1, 16)

  • Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, (Liber Genesis 1, 17)

  • Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: (Liber Genesis 1, 29)

  • et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 30)

  • Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)

  • Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. (Liber Genesis 2, 8)

  • Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)

  • Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: (Liber Genesis 2, 15)

  • de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. (Liber Genesis 2, 17)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina