Encontrados 539 resultados para: tres visitatores Sodomam et Gomorrham promissionem fili Sarah risum iustitiae

  • Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. (Liber Iosue 15, 14)

  • Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Iosue 17, 3)

  • Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. (Liber Iosue 17, 6)

  • De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. (Liber Iosue 21, 32)

  • Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. (Liber Iudicum 1, 20)

  • Surge, surge Debbora ; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm. (Liber Iudicum 5, 12)

  • Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. (Liber Iudicum 7, 16)

  • tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditæ diebus quatuor. (Liber Iudicum 11, 40)

  • Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. (Liber Iudicum 14, 14)

  • Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. (Liber Iudicum 16, 15)

  • Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? (Liber Ruth 1, 11)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina