Encontrados 711 resultados para: territorio filiorum Israhel civitates terminos Canaan

  • et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. (Liber Leviticus 16, 16)

  • aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. (Liber Leviticus 16, 19)

  • et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)

  • Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)

  • Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)

  • Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: (Liber Leviticus 22, 15)

  • Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, (Liber Leviticus 22, 32)

  • eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. (Liber Leviticus 24, 9)

  • Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. (Liber Leviticus 26, 6)

  • ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. (Liber Leviticus 26, 29)

  • Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. (Liber Leviticus 26, 33)

  • Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina