Encontrados 42 resultados para: solium
Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 17, 12)
Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum. (Liber I Paralipomenon 22, 10)
Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 23)
Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 9, 17)
Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola, (Liber II Paralipomenon 9, 18)
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis. (Liber II Paralipomenon 9, 19)
Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. (Liber Esther 3, 1)
Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. (Liber Esther 5, 1)
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)
Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? (Liber Iob 23, 3)
Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. (Liber Isaiae 6, 1)