Encontrados 187 resultados para: sell Joseph

  • Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. (Liber Genesis 46, 19)

  • Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)

  • Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46, 28)

  • Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. (Liber Genesis 46, 29)

  • Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. (Liber Genesis 46, 30)

  • Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)

  • Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)

  • Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, (Liber Genesis 47, 7)

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. (Liber Genesis 47, 11)

  • Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? (Liber Genesis 47, 15)

  • Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, (Liber Genesis 47, 20)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina