Encontrados 10 resultados para: sacramentum

  • Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. (Liber Thobis 12, 7)

  • Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)

  • Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)

  • ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, (Epistula ad Ephesios 1, 9)

  • quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)

  • Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. (Epistula ad Ephesios 5, 32)

  • Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)

  • Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 7)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina