Encontrados 134 resultados para: rest on Septimo die servare sabbati

  • Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)

  • Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda. (Liber II Regum 15, 1)

  • Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)

  • Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)

  • Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. (Liber II Regum 25, 27)

  • Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 10)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus. (Liber II Paralipomenon 23, 1)

  • Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos. (Liber II Paralipomenon 31, 7)

  • Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. (Liber Esdrae 7, 7)

  • Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo : (Liber Nehemiae 8, 14)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina