Encontrados 387 resultados para: paenitentiam Samuel Saul et Samuel
Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. (Liber I Paralipomenon 6, 24)
Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. (Liber I Paralipomenon 6, 28)
Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, (Liber I Paralipomenon 6, 33)
Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 7, 2)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. (Liber I Paralipomenon 8, 33)
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, (Liber I Paralipomenon 9, 22)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. (Liber I Paralipomenon 9, 39)
Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. (Liber I Paralipomenon 10, 2)
Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. (Liber I Paralipomenon 10, 3)
Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. (Liber I Paralipomenon 10, 4)
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)
Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. (Liber I Paralipomenon 10, 6)