Encontrados 119 resultados para: ostium ornatum

  • Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)

  • sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. (Liber II Samuelis 13, 17)

  • Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ : et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. (Liber I Regum 6, 8)

  • et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. (Liber I Regum 6, 34)

  • audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles. (Liber II Regum 4, 4)

  • Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)

  • Præcepit itaque ut vocaret eam: quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, (Liber II Regum 4, 15)

  • Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, (Liber II Regum 4, 21)

  • ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum. (Liber II Regum 4, 33)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina