Encontrados 235 resultados para: nocte somnia hereditatem

  • nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. (Liber Iudicum 6, 25)

  • Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit. (Liber Iudicum 6, 38)

  • Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)

  • Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. (Liber Iudicum 7, 1)

  • Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)

  • Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro: (Liber Iudicum 9, 32)

  • Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis. (Liber Iudicum 9, 34)

  • Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)

  • Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris. (Liber Iudicum 19, 5)

  • Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. (Liber Iudicum 19, 25)

  • et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina