Encontrados 342 resultados para: naturalis hominis
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)
In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia. (Liber I Regum 18, 44)
Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, (Liber II Regum 4, 21)
Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis. (Liber II Regum 8, 2)
Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel. (Liber II Regum 23, 17)
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)
et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. (Liber II Paralipomenon 19, 6)
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)
Non est enim in hominis potestate consilium tuum. (Liber Thobis 3, 20)
Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. (Liber Iudith 5, 14)
non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. (Liber Iudith 8, 15)
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)