Encontrados 66 resultados para: lux mundi
Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)
Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? (Epistula ad Romanos 11, 12)
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: (Epistula I ad Corinthios 2, 12)
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. (Epistula I ad Corinthios 4, 13)
non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. (Epistula I ad Corinthios 5, 10)
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. (Epistula I ad Corinthios 7, 33)