Encontrados 17 resultados para: libenter
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)
Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. (Epistula II ad Corinthios 11, 19)
et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)