Encontrados 75 resultados para: et unam

  • Et trecentas peltas ex auro probato : trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani. (Liber I Regum 10, 17)

  • nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi. (Liber I Regum 11, 13)

  • filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)

  • Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, (Liber I Regum 15, 29)

  • Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. (Liber I Regum 18, 6)

  • et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei. (Liber I Regum 19, 4)

  • dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. (Liber II Regum 2, 16)

  • Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)

  • Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)

  • Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: (Liber Esdrae 4, 8)

  • Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)

  • Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. (Liber Thobis 8, 14)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina