Encontrados 1959 resultados para: duodecim exploratores promiserat terra Moses et Iosue Chanaan et exploratores et Caleb filiorum Israhel desertum Hebrew
et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. (Liber Genesis 7, 22)
Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)
Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)
Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)
Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. (Liber Genesis 8, 18)
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. (Liber Genesis 9, 22)
ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. (Liber Genesis 9, 25)
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 26)
Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 27)
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)