Encontrados 201 resultados para: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem

  • ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)

  • Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)

  • Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)

  • majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)

  • ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 7)

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. (Epistula I Petri 3, 7)

  • Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. (Epistula II Petri 1, 17)

  • Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)

  • Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina