Encontrados 1114 resultados para: desertum Cades et Barne et Mare Marizo et Mare Iericho et Nagev et mare Mare Jerusalem

  • Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Epistula ad Galatas 4, 26)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, (Epistula ad Hebraeos 12, 22)

  • Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. (Apocalypsis Ioannis 4, 6)

  • Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. (Apocalypsis Ioannis 7, 1)

  • Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, (Apocalypsis Ioannis 8, 8)

  • et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: (Apocalypsis Ioannis 10, 2)

  • Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: (Apocalypsis Ioannis 10, 5)

  • et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (Apocalypsis Ioannis 10, 6)

  • Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina