Encontrados 86 resultados para: caro
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. (Prophetia Zachariae 14, 12)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. (Evangelium secundum Marcum 10, 8)
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
et videbit omnis caro salutare Dei. (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)