Encontrados 127 resultados para: bene

  • Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)

  • Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. (Liber Ruth 3, 13)

  • Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. (Liber I Samuelis 16, 17)

  • Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. (Liber I Samuelis 20, 7)

  • Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi. (Liber I Regum 2, 18)

  • et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. (Liber I Regum 8, 18)

  • Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto : ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ. (Liber I Regum 21, 7)

  • Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber II Regum 25, 24)

  • dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem: (Liber II Paralipomenon 6, 8)

  • Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. (Liber Thobis 4, 23)

  • Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)

  • Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina