Encontrados 17 resultados para: armenta
Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. (Liber Genesis 13, 5)
Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, (Liber Genesis 34, 28)
et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: (Liber Genesis 45, 10)
et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. (Liber Genesis 46, 32)
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)
Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. (Liber Exodus 10, 24)
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. (Liber Exodus 12, 32)
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. (Liber Exodus 12, 38)
habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, (Liber Deuteronomii 8, 13)
Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 18)
et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat, (Liber Deuteronomii 28, 51)
Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Hæc est præda David. (Liber I Samuelis 30, 20)