Encontrados 101 resultados para: aquis flumen Mosi et Mosen et colubrinum

  • Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. (Liber I Maccabaeorum 3, 37)

  • si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. (Liber I Maccabaeorum 5, 41)

  • Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, (Liber I Maccabaeorum 7, 8)

  • Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)

  • et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. (Liber I Maccabaeorum 12, 30)

  • quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)

  • Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)

  • Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)

  • et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. (Liber Ecclesiasticus 47, 16)

  • In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. (Liber Isaiae 7, 20)

  • Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. (Liber Isaiae 11, 15)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina