Encontrados 236 resultados para: altare

  • Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: (Liber Numeri 7, 1)

  • Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. (Liber Numeri 7, 10)

  • Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)

  • Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris. (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 16, 21)

  • Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 26, 4)

  • et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, (Liber Deuteronomii 27, 5)

  • Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal, (Liber Iosue 8, 30)

  • sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)

  • Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. (Liber Iosue 22, 10)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina