Encontrados 135 resultados para: Vineam fructum
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 5)
Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)
Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)
Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. (Liber Ecclesiasticus 24, 42)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)
Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)
Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. (Liber Isaiae 10, 12)
Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto ; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)