Encontrados 208 resultados para: Vidit
Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus. (Liber Psalmorum 10, 8)
De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum. (Liber Psalmorum 32, 13)
Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra. (Liber Psalmorum 96, 4)
Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. (Liber Psalmorum 105, 44)
Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. (Liber Psalmorum 113, 3)
et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: (Liber I Maccabaeorum 2, 24)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: (Liber I Maccabaeorum 3, 29)
Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex: (Liber I Maccabaeorum 6, 43)