Encontrados 83 resultados para: Verbo
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. (Evangelium secundum Marcum 5, 36)
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Marcum 10, 22)
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. (Evangelium secundum Marcum 12, 13)
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. (Evangelium secundum Lucam 2, 17)
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. (Evangelium secundum Lucam 5, 5)