Encontrados 64 resultados para: Timor
Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. (Liber Ecclesiasticus 1, 16)
Timor Domini scientiæ religiositas: (Liber Ecclesiasticus 1, 17)
Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. (Liber Ecclesiasticus 10, 25)
Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. (Liber Ecclesiasticus 16, 1)
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
Timor Dei super omnia se superposuit. (Liber Ecclesiasticus 25, 14)