Encontrados 41 resultados para: Stultus
Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. (Liber I Samuelis 25, 25)
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, (Liber Psalmorum 48, 11)
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. (Liber Psalmorum 91, 7)
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: (Liber Proverbiorum 7, 22)
Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. (Liber Proverbiorum 10, 1)
Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis. (Liber Proverbiorum 10, 8)
Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur. (Liber Proverbiorum 10, 10)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. (Liber Proverbiorum 11, 29)
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. (Liber Proverbiorum 14, 14)
Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. (Liber Proverbiorum 14, 16)