Encontrados 33 resultados para: Scriptura
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: (Evangelium secundum Ioannem 10, 35)
Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 17, 12)
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 36)
Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 37)
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. (Actus Apostolorum 8, 35)
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 3)
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 10, 11)