Encontrados 3990 resultados para: Moses Amaleque bellum victoria orationis lignum desertum proelium sitim populus Deus miraculum montem pugnam brachia auxilio Domino robore
Noë vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)
Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)
Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)
Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. (Liber Genesis 8, 1)
Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: (Liber Genesis 8, 15)
Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8, 20)
Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. (Liber Genesis 9, 1)
Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: (Liber Genesis 9, 8)
Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)
Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. (Liber Genesis 9, 17)
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 26)