Encontrados 214 resultados para: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum

  • Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli, (Liber Isaiae 13, 4)

  • Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit. (Liber Isaiae 42, 25)

  • Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! (Liber Ieremiae 6, 4)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. (Liber Ieremiae 21, 4)

  • Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. (Liber Ieremiae 37, 9)

  • Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis, (Liber Ieremiae 37, 10)

  • dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus: (Liber Ieremiae 42, 14)

  • Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda. (Liber Ieremiae 46, 2)

  • Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. (Liber Ieremiae 46, 3)

  • Vox belli in terra, et contritio magna. (Liber Ieremiae 50, 22)

  • Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: (Liber Ieremiae 51, 20)

  • Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. (Liber Baruch 3, 26)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina