Encontrados 219 resultados para: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. (Liber Nehemiae 8, 13)

  • Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo : (Liber Nehemiae 8, 14)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Et consurrexerunt ad standum : et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 3)

  • omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus : (Liber Nehemiae 10, 29)

  • Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi : (Liber Nehemiae 10, 34)

  • et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri : (Liber Nehemiae 10, 36)

  • sint omnia nostra sub lege tua. (Liber Iudith 3, 4)

  • sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. (Liber Psalmorum 1, 2)

  • Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)

  • Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: (Liber Psalmorum 93, 12)

  • Alleluja. Aleph. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. (Liber Psalmorum 118, 1)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina