Encontrados 43 resultados para: Joannem Baptistam
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: (Evangelium secundum Marcum 3, 17)
Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. (Evangelium secundum Marcum 5, 37)
Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)
Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. (Evangelium secundum Marcum 9, 1)
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. (Evangelium secundum Marcum 14, 33)