Encontrados 504 resultados para: Jesus Christ
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. (Evangelium secundum Ioannem 21, 10)
Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. (Evangelium secundum Ioannem 21, 13)