Encontrados 215 resultados para: Jesum Christum

  • Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)

  • Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)

  • Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)

  • Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. (Actus Apostolorum 3, 13)

  • Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)

  • ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, (Actus Apostolorum 3, 20)

  • Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. (Actus Apostolorum 4, 26)

  • Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, (Actus Apostolorum 4, 27)

  • Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 5, 30)

  • Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. (Actus Apostolorum 5, 42)

  • Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. (Actus Apostolorum 7, 55)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina