Encontrados 359 resultados para: Jacob et benedictionem

  • Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)

  • Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. (Liber Genesis 27, 41)

  • Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)

  • Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. (Liber Genesis 27, 46)

  • Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: (Liber Genesis 28, 1)

  • Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: (Liber Genesis 28, 6)

  • quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: (Liber Genesis 28, 7)

  • Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. (Liber Genesis 28, 10)

  • Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. (Liber Genesis 28, 16)

  • Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)

  • Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. (Liber Genesis 29, 1)

  • Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. (Liber Genesis 29, 7)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina