Encontrados 179 resultados para: Isaac et Rebeca et Esau
Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)
neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: (Epistula ad Romanos 9, 7)
Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. (Epistula ad Romanos 9, 10)
sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. (Epistula ad Romanos 9, 13)
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: (Epistula ad Hebraeos 11, 18)
Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11, 20)
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: (Epistula ad Hebraeos 12, 16)
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)