Encontrados 464 resultados para: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio

  • Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)

  • Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)

  • non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. (Epistula ad Titum 2, 10)

  • audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: (Epistulam ad Philemonem 1, 5)

  • Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. (Epistula ad Hebraeos 2, 16)

  • cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)

  • Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. (Epistula ad Hebraeos 7, 4)

  • Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)

  • Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: (Epistula ad Hebraeos 7, 9)

  • Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)

  • Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. (Epistula ad Hebraeos 11, 8)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina