Encontrados 463 resultados para: Esset

  • et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)

  • Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. (Liber II Samuelis 13, 15)

  • Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)

  • Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)

  • Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. (Liber II Samuelis 15, 8)

  • Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël. (Liber II Samuelis 20, 1)

  • Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ? (Liber I Regum 1, 27)

  • Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)

  • Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam filium Jojadæ, dicens : Vade, interfice eum. (Liber I Regum 2, 29)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina