Encontrados 147 resultados para: Donum argentum

  • Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)

  • Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra. (Prophetia Ioel 3, 5)

  • Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. (Prophetia Nahum 2, 9)

  • Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 9)

  • Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni: (Prophetia Zachariae 6, 11)

  • Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. (Prophetia Zachariae 9, 3)

  • Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem: et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multæ satis. (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 9)

  • Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina