Encontrados 109 resultados para: Discipuli
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 16)
Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. (Evangelium secundum Marcum 2, 23)
Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? (Evangelium secundum Marcum 5, 31)
Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. (Evangelium secundum Marcum 6, 29)
Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: (Evangelium secundum Marcum 6, 35)
et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. (Evangelium secundum Marcum 7, 17)
Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? (Evangelium secundum Marcum 8, 4)