Encontrados 2248 resultados para: Deus Spiritus

  • Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)

  • Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 1, 8)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. (Apocalypsis Ioannis 2, 11)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 2, 29)

  • Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. (Apocalypsis Ioannis 3, 1)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 6)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 13)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina