Encontrados 2836 resultados para: Deus David
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)
Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (Epistula I Petri 5, 10)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. (Epistula II Petri 2, 4)
Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. (Epistula I Ioannis 1, 5)
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)
Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)