Encontrados 210 resultados para: Abram et Lot oves et boves et Sodomam et Gomorrham

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)

  • Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. (Liber Genesis 21, 27)

  • et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)

  • Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)

  • Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. (Liber Genesis 30, 35)

  • Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. (Liber Genesis 30, 39)

  • Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: (Liber Genesis 30, 41)

  • Siquando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. (Liber Genesis 31, 8)

  • Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. (Liber Genesis 31, 19)

  • Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: (Liber Genesis 31, 38)

  • Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. (Liber Genesis 32, 5)

  • Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, (Liber Genesis 32, 7)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina