Encontrados 21 resultados para: spelunca/page/1
Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius. (Liber Genesis 19, 30)
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, (Liber Genesis 23, 17)
Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan. (Liber Genesis 23, 19)
Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)
Et praecepit eis dicens: “Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei (Liber Genesis 49, 29)
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)
Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 16)
Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 17)
Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. (Liber Iosue 10, 23)
Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam. (Liber Iudicum 15, 8)
Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. (Liber I Samuelis 24, 4)
Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)