Encontrados 231 resultados para: sapientia mundi

  • Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)

  • et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere (Liber Exodus 31, 3)

  • implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus, (Liber Exodus 35, 31)

  • Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes”. (Liber Exodus 35, 35)

  • ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis”. (Liber Leviticus 11, 47)

  • et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)

  • Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos”. (Liber Iosue 2, 20)

  • Et respondens sacerdos David ait ei: “Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus?”. (Liber I Samuelis 21, 5)

  • Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; (Liber I Regum 5, 10)

  • filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. (Liber I Regum 7, 14)

  • dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audivi in terra mea super rebus tuis et super sapientia tua! (Liber I Regum 10, 6)

  • Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi. (Liber I Regum 10, 7)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina